라틴어 문장 검색

Aegrotantium cura, sive post aegritudinem reficiendarum sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborandum, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:11)
sive autem quae cellario sive quae vestibus sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 13:12)
Et ablactavit eam, quae erat 'Absque misericordia', et concepit et peperit filium.
(불가타 성경, 호세아서, 1장8)
Cumque pectoris sui cellarium his opibus locupletarit, mandet memoriae Prophetas et Heptateuchum et Regum ac Paralipomenon libros Hesdraeque et Hester volumina, ut ultimum sine periculo discat Canticum Canticorum, ne, si in exordio legerit, sub carnalibus verbis spiritalium nuptiarum epithalamium non intellegens vulneretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 12:7)
Noli ergo subire onus, quod ferre non potes, sed, postquam ablactaveris eam cum Isaac et vestieris cum Samuhele, mitte aviae et amitae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 13:3)
Circa lucem discurritur, pueri vocantur, cellarii, coqui tumultuantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 16:1)
Ad eius uero concubitum uir suus accedere non debet, quoadusque, qui gignitur, ablactatur Praua autem in coniugatorum moribus consuetudo surrexit, ut mulieres filios, quos gignunt, nutrire contemnant, eosque aliis mulieribus ad nutriendum tradant, quod uidelicet ex sola causa incontinentiae uidetur inuentum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 6:1)
quod dum fieret, tantae flagrantia suauitatis ab imis ebulliuit, ut cunctis, qui adstabant, fratribus ac sororibus, quasi opobalsami cellaria esse uiderentur aperta.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. VIII. 1:8)
te facio cellarium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2196)
ut tu ipse me dixisse delices, post sagina ego eiciar cellaria, ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 260)
cura penum strvere inter penum et cellarium hoc interest, quod cellarium est paucorum dierum, unde et in cellam dicitur imperatum frumentum, penus vero temporis longi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7034)

SEARCH

MENU NAVIGATION